- CERBERUS
- CERBERUSa Poêtis fingitur canis triceps; inferorum custos, quem ab Hercule catenâ ab inferis tractum esse iidem fabulantur. Virgil. Aen. l. 6. v. 417.Cerberus haec ingens latratu regna trifauciPersonat, adverso recubans immams in antro.Tibullus, l. 3. El. 4. v. 87.Nec canis anguinca redimitus terga catenâ,Cui tres sunt linguae, tergeminumque caput.Sophocles in Trachinits: Τρίκρανον ςκύλακα. ἀπρόσμαχον τέρας. Ovid. Met. l. 9. v. 185.----- Nec forma triplex tua Cerbere movit.Hesiod. in Theog. v. 310. quinquaginta capita illi tribuit in his:Δεύτερον αὖτις έτικτεν ἀμήχανον. οὔτι φατειὸνΚέρβερον ὠμηςτὴν Α᾿ΐδεω κύνα χαλκεόφωνονΠεντηκοντακάρηνον, ἀναιδέα τε κρατερόν τε.Isacius illum centum capita habuisse scribit: Ε᾿κεῖ δὲ λέγουςιν εἶναι τὰς τῶ ἀνθρώπων ψυχὰς, ἃς φυλάςςει ὁ κύων τȏυ ἅδου ὃς ἔχει ἕκατον κεφαλάς. Sic etiam Horat. l. 2. Carm. Od. 13. v. 34.Demittit atras bellua centicepsAures. ----- -----Quod autem addit Isacius, Λέγουςιν ὅτι τοὺς εἰςερχομένους κατα κολακείας προςδέχεται, τοὺς δὲ ἐξελθεῖν θέλοντας οὐκ ἐᾷ, ex Hesiodo habuit; tuius versus apponam e Theogon. v. 769.----- Δεινὸς δὲ κύων προπάροιθε φυλάςςωνΝηλειὴς, τέχνην δὲ κακὴν ἔχει, ἐς μὲν ἰόνταςΣαίνει ὁμῶς, οὐρῇ τε καὶ οὔαςιν ἀμφοτέροιςιν,Ε᾿ξελθεῖν δ᾿ οὐκ αὐτὸς ἐᾷ πάλιν, ἀλλὰ δοκεύωνΕ᾿ςθιει, ὅνκε λάβῃςι πυλέων ἔκτοςθεν ἰόντα.Mythologi Terram interpretantur: dictumque volunt Gerberum quasi κρεοβόρον, h. e. carnivorum. Terrae enim proprium est cadavera consumere, et ad primam suam originem revocare, hoc est in humum convertere. Item tempus edax rerum, cui tria capita, Praesens, Praeteritum et Futurum. ab homine cordato superatur, qui exigit monumentum.----- ----- Aere perennius,Quod nec imber edax, etc.Horat. l. 3. Carm. Od. 30. v. 1. Etiam tres hominis capitales hostes significare potest, qui a generosa Anima sub iugum mittuntur, etc. Alii Serpentem fuisse volunt, in Taenaro Laconiae promoutorio: cuius venenô mortales exstinguebantur. Et quoniam in taenaro ad inferos dicitur esse aditus, Ditis canem dixerunt; quem cum Hercules trucidâsset, nata est fabula, canem tricipiteminteremisse; quamquam alii hoc ad virtutem eius et animi cupiditatem referre malint, quâ omnes cupiditates, et cuncta vitia terrena contempsit ac domuit. Cerberus etiam dictus est canis Alexandri Epirotae cum leonibus congrediens. Hesychius habet Κερβέριοι, ἁςθενεῖς. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.